- ACROMATA
- ACROMATAapud Ael. Lampridium in Alexandro Seu. c. 34. Nanos et nanas et moriones et vocales et exoletos, et omnia acromata, et pantomimos Populo donavit. Ita in veteri editione legebatur, nec aliter praeferunt scriptum libri manu exarati: In Notis quoque Senecae acroma legitur et acromatious Idem ergo quod Acroamata, ut ἀκρωτν´ριον pro ἀκροατήριον: In vetultissimis enm membranis Glossarum Groecolatin. quae servantur in Biblioth. Puteana, Auditorium est, ἀκρωτήριον. Et Acroama, apud C. Nepot. legitur Attico c. 14. Nemo in convivio eius aliud acroama audivit, quam anagnosten. Ubi Casaubonus, Solebant, inquit, Sub sinem coe noe admitti, qui partim seriis recitationibus, partim dictis factisque ridiculis saturos convivas exbilararent. Audiebantur etiam Cantores, Tibicines Citharoedi ------ Acremata uno verbô Groei Latinique omues hos vocant. Vide quoque Plut. Sympos. l. 1. Macrobium, Athenoeum Senecam de Vita beata, Philonem etc. aliter Auditores, in vetusta quadam πριηγήτει ex Graeco versâ, Ecce similiter Ladicia, Circonses, et Tyrus, et Berytus, et Coesarca. Sed Ladicia mittit aliis eivitatibus agitatores optimos: Tyrus et Berytus mimarios. Caesarea Pantomimos, Heliopolis Choraulas maxime, quod a Libano Musoe illis inspirent divinitatem dicendi, aliquando autem et Gaza habet bonos auditores. Ubi nemini dubium potest esse, inquit Salmasius quin apud Graecum Scriptorem fuerit. Ε᾿νίοτε καὶ ἡ Ταζα ἔκει ἀγαθὰ ἀκροάματα, quod itte vertit, Auditores. Vide Salmal. Not. ad Ael. Lamprid. loc. cit. et infra Kahbala; item ubi de Catechumenis, et voce Sigla.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.